Παρασκευή 18 Απριλίου 2014

Μετατροπή του 27ου κειμένου σε πλάγιο λόγο


* Cum Accius ex urbe Roma Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetate recesserat, devertit ad eum. 

~ Scriptor dixit cum Accius ex urbe Roma Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetate
recessisset, Accium devertisse ad eum. 

* Accius, qui multo minor natu erat, tragoediam suam, cui “Atreus” nomen est, ei desideranti legit. 

~ Scriptor dicit Accium, qui multo minor natu sit, tragoediam suam, cui “Atreus” nomen sit, ei desideranti legisse.

~ Scriptor dixit Accium, qui multo minor natu esset, tragoediam suam, cui “Atreus” nomen esset, ei desideranti legisse

* Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse et grandia quae scripsisset, sed videri tamen ea sibi duriora et acerbiora.

~ Scriptor dixit  tum Pacuvium dixisse sonora quidem esse et grandia quae scripsisset, sed videri tamen ea sibi duriora et acerbiora.

* Ita est, ut dicis; 

~ Accius dicit illud ita esse, ut dicat.

~ Accius dixit  illud ita esse, ut diceret.

* neque id me sane paenitet; 

~ Accius dicit / dixit neque id se sane paenitere; 

* meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. 

~ Accius dicit se meliora enim fore sperare, quae deinceps scripturus sit.

~ Accius dixit se meliora enim fore sperare, quae deinceps scripturus esset.

* quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda, sed quae gignuntur statim vieta et mollia, non matura mox fiunt sed putria.

~ Accius dicit quae dura et acerba nascantur, post fieri mitia et iucunda, sed quae gignantur statim vieta et mollia, non matura mox fieri sed putria.

~ Accius dixit quae dura et acerba nascerentur, post fieri mitia et iucunda, sed quae gignerentur statim vieta et mollia, non matura mox fieri sed putria.



Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου