Παρασκευή 18 Απριλίου 2014

Μετατροπή του 28ου κειμένου σε πλάγιο λόγο


 * Aesopi nostri Licinus servus notus tibi Roma Athenas fugit. 

~ Scriptor dicit / dixit Aesopi ipsorum Licinum servum notum illi Roma Athenas fugisse. 

 * Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde (is) in Asiam abiit. 

~ Scriptor dicit / dixit eum Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuisse, inde in Asiam abisse.

 * Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. 

~ Scriptor dixit postea Platonem quendam Sardianum, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendisse et in custodiam Ephesi tradidisse. 

* Tu hominem investiga, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens deduc tecum. 

~ Cicero orat illum ut hominem investiget, summaque diligentia vel Romam mittat vel Epheso rediens deducat cum illo.


~ Cicero oravit illum ut hominem investigaret, summaque diligentia vel Romam mitteret vel Epheso rediens deduceret cum illo.

~ Cicero orat /oravit illum hominem investigare, summaque diligentia vel Romam mittere vel Epheso redeuntem deducere cum illo.


* Noli spectare quanti homo sit.

~ Cicero orat illum ne spectet, quanti homo sit.

~ Cicero oravit illum ne spectaret, quanti homo esset.

~ Cicero orat illum non spectare, quanti homo sit.

~ Cicero oravit illum non spectare, quanti homo esset.

* Parvi enim preti est,  qui tam nihili est. 

~ Cicero dicit parvi enim preti esse illum, qui tam nihili sit.


~ Cicero dixit parvi enim preti esse illum, qui tam nihili esset.


* Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi. 

~ Scriptor dicit propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopum esse adfectum, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

~ Scriptor dixit propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopum esse adfectum, ut nihil ei gratius posset esse quam recuperatio fugitivi.


Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου