* Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant, aut ea, quae vident, dissimulent.
~ Cicero dicit nonnullos esse in illo ordine, qui aut ea, quae immineant, non videant, aut ea, quae videant, dissimulent.
~ Cicero dixit nonnullos esse in illo ordine, qui aut ea, quae imminerent, non viderent, aut ea, quae viderent, dissimularent.
* qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo
confirmaverunt;
~ Cicero dicit / dixit illos/eos spem Catilinae mollibus sententiis aluisse coniurationemque nascentem non credendo confirmavisse;
* quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent.
~ Cicero dixit illorum/eorum auctoritatem secutos multos, non solum improbos verum etiam imperitos, si in illum animadvertisset, crudeliter et regie id factum esse dicere.
* Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo intendit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur.
~ Cicero dicit tunc se intellegere, si is in Manliana castra pervenerit, quo intendat, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur.
~ Cicero dixit tunc se intellegere, si is in Manliana castra pervenisset, quo intenderet, neminem tam stultum fore, qui non videret coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateretur.
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου