* Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum?
~ Mater interrogat filium num ad hostem venerit et captiva in castris illius sit.
~ Mater interrogavit filium num ad hostem venisset et captiva in castris illius esset.
* In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem?
~ Mater interrogat filium num in illo se longa vita et infelix senecta traxerit, ut primum exsulem deinde hostem illum videat.
~ Mater interrogavit filium num in illo se longa vita et infelix senecta traxisset, ut primum exsulem deinde hostem illum videret.
* Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit ?
~ Mater interrogat filium qui potuerit populari illam terram, quae illum genuerit atque aluerit.
~ Mater interrogavit filium qui potuisset populari illam terram, quae illum genuisset atque aluisset.
* Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit ?
~ Mater quaeret nonne illi ingredienti fines patriae ira ceciderit.
~ Mater quaesivit nonne illi ingredienti fines patriae ira cecidisset.
* Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit ?
~ Mater interrogat filium quamvis infesto et minaci animo pervenerit, cur, cum in conspectu Roma fuerit, illi non succurrerit.
~ Mater interrogavit filium quamvis infesto et minaci animo pervenisset, cur, cum in conspectu Roma fuisset, illi non succurrisset.
* intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique.
~ Cur tibi non succurrit intra illa moenia domum ac penates tuos esse, matrem coniugem liberosque.
~ Coriolanus dicit / dixit intra illa moenia domum ac penates suos esse, matrem coniugem liberosque.
* Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur;
~ Mater dixit ipsa nisi peperisset, Romam non oppugnari;
* nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem.
~ Mater dixit nisi filium haberet, se liberam in libera patria mortuam esse.
* Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum.
~ Mater dixit se nihil iam pati posse nec diu miserrimam futuram esse.
* at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.
~ Mater dicit at contra illos, si pergat, aut immaturam mortem aut longam servitutem manere.
~ Mater dixit at contra illos, si pergeret, aut immaturam mortem aut longam servitutem manere.
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου