Παρασκευή 18 Απριλίου 2014

Μετατροπή του 30ου κειμένου σε πλάγιο λόγο


* Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. 

~ Cicero dicit / dixit iudicibus illum et fuisse in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuisse.

* Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit, sed in Asia continenter vixit. 

~ Cicero dicit et si habeat Asia suspicionem quandam luxuriae, ipsos / se Murenam laudare debere, quod Asiam viderit, sed in Asia continenter vixerit.

~ Cicero dixit et si haberet Asia suspicionem quandam luxuriae, ipsos / se Murenam laudare debere, quod Asiam vidisset, sed in Asia continenter vixisset.

* Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecerunt, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum.


~ Cicero dicit illam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecisse, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta sit, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum.

~ Scriptor dixit illam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecisse, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta esset, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum.


* Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; 

~ Cicero dicit / dixit meruisse vero stipendia in eo bello virtuits fuisse; 

* patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit; 

~ Cicero dicit / dixit patre imperatore libentissime meruisse pietatis  fuisse; 

* finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.

~ Cicero dicit / dixit finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuisse.

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου