* Philosophi mundum censent regi numine deorum;
~ Cicero dicit / dixit philosophos mundum censere regi numine deorum;
* putant eum esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum et putant unum quenque
nostrum esse partem eius mundi;
~ Cicero dicit / dixit philosophos putare eum esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum et unum quenque ipsorum esse partem eius mundi;
* ex quo illud consequitur natura, ut communem utilitatem nostrae anteponamus.
~ Cicero dicit ex eo/illo illud consequi natura, ut communem utilitatem suae anteponant.
~ Cicero dixit ex eo/illo illud consequi natura, ut communem utilitatem suae anteponerent.
* Ut enim leges anteponunt salutem omnium saluti singulorum, sic bonus et sapiens et parens legibus vir consulit plus utilitati omnium quam (utilitati) unius alicuius aut suae.
~ Cicero dicit ut enim leges anteponant salutem omnium saluti singulorum, sic bonum et sapientem et parentem legibus virum consulere plus utilitati omnium quam (utilitati) unius alicuius aut suae.
~ Cicero dixit ut enim leges anteponerent salutem omnium saluti singulorum, sic bonum et sapientem et parentem legibus virum consulere plus utilitati omnium quam (utilitati) unius alicuius aut suae.
* Nec vituperandus est magis proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut desertor communis salutis propter suam utilitatem et salutem.
~ Cicero dicit / dixit nec vituperandum esse magis proditorem patriae quam proditorem communis utilitatis, aut desertorem communis salutis propter suam utilitatem et salutem.
* Ex quo fit, ut laudandus sit is, qui cadat pro re publica, quod decet patriam esse cariorem nobis quam
ipsos nosmet.
~ Cicero dicit ex illo fieri, ut laudandus sit is, qui cadat pro re publica, quod deceat patriam esse cariorem ipsis quam ipsos ipsosmet.
~ Cicero dixit ex illo fieri, ut laudandus sit is, qui cadat pro re publica, quod deceret patriam esse cariorem ipsis quam ipsos ipsosmet.
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου