Σάββατο 19 Απριλίου 2014

Μετατροπή του 48ου κειμένου σε πλάγιο λόγο


* Alba cerva eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam dono data erat.

~ Scriptor dicit / dixit albam cervam eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam dono data esse.

* Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere, quae utilia factu essent.

~ Scriptor dixit  Sertorium omnibus persuasisse cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere, quae utilia factu essent.

* Si quid durius ei videbatur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse praedicabat.

~ Scriptor dixit Sertorium, si quid durius ei videretur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse praedicare.

* Ea cerva quodam die fugit et perisse credita est.

~ Scriptor dicit / dixit eam cervam quodam die fugisse et perisse creditam essse.

* Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorius eum iussit tacere;


~ Scriptor dixit cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorium eum iussisse tacere;


* praeterea praecepit ut eam postero die repente in eum locum emitteret, in quo ipse cum amicis futurus esset.

~ Scriptor dixit Sertorium praeterea praecepisse ut eam postero die repente in eum locum emitteret, in quo ipse cum amicis futurus esset.

* Postridie eius diei Sertorius, admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti.

~ Scriptor dixit postridie eius diei Sertorium, admissis amicis in cubiculum suum, dixisse eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti.

* Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset,admiratio magna orta est.

~ Scriptor dixit cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset, admirationem magnam ortam esse.

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου