* Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere, quae utilia factu essent.
~ Cerva, instincta numine Dianae, conloquitur me cum et docet, quae utilia factu sint.
~ Quae ulitia factu sunt?
* Si quid durius ei videbatur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse praedicabat.
~ A cerva ego monitus sum.
* Ea cerva quodam die fugit et perisse credita est.
~ Cerva periit.
* Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorius eum iussit tacere;
~ Cerva inventa est.
~ Tace!
~ Eam cras repente in eum locum emitte, in quo ego cum amicis ero.
* Postridie eius diei Sertorius, admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti.
~ Visum in somno mihi est cervam, quae pariit, ad me revertitur.
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου