* Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit.
~ Scriptor dixit Porciam, Bruti uxorem, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcisse eoque velut forte elapso se vulneravisse.
* Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam venit, quod tonsoris praeripuisset officium.
~ Scriptor dixit clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatum Brutum ad eam obiurgandam venisse, quod tonsoris praeripuisset officium.
* Cui secreto Porcia inquit.
~ Scriptor dicit / dixit ei/illi secreto Porciam inquisse.
* non es hoc temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem :
~ Porcia dicit / dixit non esse id/illud temerarium factum suum, sed certissimum indicium amoris sui erga illum tale consilium molientem:
* experiri enim volui, quam aequo animo me ferro essem interemptura, si tibi consilium non ex sententia cessisset.
~ Porcia dicit se experiri enim voluisse, quam aequo animo se ferro sit interemptura, si illi consilium non ex sententia cesserit.
~ Porcia dixit se experiri enim voluisse, quam aequo animo se ferro esset interemptura, si illi consilium non ex sententia cessisset.
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου